Home  Edge  Join   Projects  News  Reference  Training  Products  About




At vero qui dicit `ambulat' nihil aliud quam ipsam significat ambulationem, quamobrem tertia persona verbi semper inter simplicia numeratur et nondum aut affirmari aut negari potest, nisi cum talia verba sunt, quibus necessario cohaeret personae significatio consuetudine loquendi, ut cum dicimus `pluit' vel `ninguit', etiamsi non addatur quis pluat aut ninguat, tamen quia intellegitur non potest inter simplicia numerari.

©2001 PAGIS